member login

user name

password

forgot password, click here >

register as member here >

Catholicae tuae; sed quid te aliud cogitarem non occurrebat. et conabar cogitare te homo, et talis homo, summum et solum et verum deum, et te incorruptibilem et inviolabilem et incommutabilem totis medullis credebam, quia nesciens, unde et quomodo, plane tamen videbam et certus eram, id quod corrumpi potest, deterius esse quam id quod non potest, et quod violari non potest, incunctanter praeponebam violabili, et quod nullam patitur mutationem, melius esse quam id quod mutari potest. clamabat violenter cor meum adversus omnia phantasmata mea, et hoc uno ictu

conabar abigere circumvolantem turbam inmunditiae ab acie mentis meae: et vix dimota in ictu oculi, ecce conglobata rursus aderat, et inruebat in aspectum meum et obnubilabat eum, ut quamvis non forma humani corporis, corporeum tamen aliquid cogitare cogerer per spatia locorum, sive infusum mundo sive etiam extra mundum per infinita diffusum, etiam ipsum incorruptibile et inviolabile et incommutabile, quod corruptibili et violabili et commutabili praeponebam: quoniam quidquid privabam spatiis talibus, nihil mihi esse videbatur, sed prorsus nihil, ne inane quidem, tamquam si corpus auferatur loco et maneat locus omni corpore vacuatus, et terreno et humido et aerio et caelesti, sed tamen sit locus inanis, tamquam spatiosum nihil. Ego itaque incrassatus corde, nec mihimet ipsi vel ipse

 

jet aircraft sales

ABOUT      JET CHARTERS      DESTINATION GETAWAYS      SERVICES      LIBRARY     SHOP      NEWS     CONTACT
  Copyright © Private Jet Escapes
Site Design: Dolphin Designs